Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 232-2
Unproofread scanNot analysed yet
CVRATIO. Quemadmodum sagax &peritus Medicus, nec certa ad morbum tollenda remedia commendare, nec una eademque semper via ac methodo in curando procedere debet &potest; sed opus habet, ut ad varii generis causas, aegrotantis naturam, &alias atque alias circumstantias, morbos antecedentes &symptomata respiciat: ita etiam in hoc gravi &periculoso morbo sanando, idem fieri debere omnino necesse est. Nihilominus tamen generales has medendi indicationes, pro scopo, per medicamenta succurrendi, tenere debet, quae hae sint: primo, ut materia vitiosa vel mole vel acrimonia peccans, circa stomachum haerens temperetur, corrigatur ac demulceatur, blandeque per discutientia vel commoda evacuantia removeatur: secundo, atroces dolores, qui vires mirum quantum deprimunt, ne inflammatio succedat, sopiantur: tertio, si symptomatica est, morbi primarii ratio habeatur, &quarto, ut tonus &robur ventriculi &intestinorum a dolorum &spasmorum violentia labefactatorum, idoneis remediis restituatur &confirmetur. Quia saepius acidi pontici humores accumulati ac Commendancongesti in stomachi regione, bilem in duodeno diuturna tur absormora porraceam, aeruginosam &valde corrosivam red- bentia.