# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 232-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/232-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/232-2

CVRATIO. Quemadmodum sagax & peritus Medicus, nec certa ad morbum tollenda remedia commendare, nec una eademque semper via ac methodo in curando procedere debet & potest; sed opus habet, ut ad varii generis causas, aegrotantis naturam, & alias atque alias circumstantias, morbos antecedentes & symptomata respiciat: ita etiam in hoc gravi & periculoso morbo sanando, idem fieri debere omnino necesse est. Nihilominus tamen generales has medendi indicationes, pro scopo, per medicamenta succurrendi, tenere debet, quae hae sint: primo, ut materia vitiosa vel mole vel acrimonia peccans, circa stomachum haerens temperetur, corrigatur ac demulceatur, blandeque per discutientia vel commoda evacuantia removeatur: secundo, atroces dolores, qui vires mirum quantum deprimunt, ne inflammatio succedat, sopiantur: tertio, si symptomatica est, morbi primarii ratio habeatur, & quarto, ut tonus & robur ventriculi & intestinorum a dolorum & spasmorum violentia labefactatorum, idoneis remediis restituatur & confirmetur. Quia saepius acidi pontici humores accumulati ac Commendancongesti in stomachi regione, bilem in duodeno diuturna tur absormora porraceam, aeruginosam & valde corrosivam red- bentia.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
