# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 239

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAVTELAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/239
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/239

Primo, non facile, qui ad ria. hoc malum sunt dispositi, purgantia praesertim acriora admittere debent: quia haec natura sua, stomacho ejusque partibus infensa, ingentem, si crebrius usurpantur, infirmitatem relinquunt: qua nihil ad recidivas contrahendas pejus est. Praeter haec, motum humorum, ad primam regionem ex aliis partibus, alliciunt. Videndum tamen nihilominus, ut alvus semper maneat libera atque aperta, quod multo tutius sit, quando per alimenta id praestare allaboramus. Deinde contra frigus quam maxime & praecordialis & dorsalis regio, ubi ventriculus cum orificiis situm suum occupat sufficientium integumentorum ope munienda erit. Quam nocivum enim partibus nervosis, & morbis qui in earum debilitate consistunt, frigus sit, dici non satis potest. Vix autem eo perduci homines possunt, ut veritati huic fidem faciant, eamque intelligant. Denique, victum quod concernit, ab omnibus excessiva qualitate & intemperie praeditis, nimis salitis, fumo induratis, pipere, allio, aceto conditis, raphano rusticano & huic similibus abstiVicissim majorem in modum commendanere oportet. mus iura gallinarum, ac carnis vitulinae; & ut sibi a pingui carne temperent, inprimis quando potio frigida superingeritur, vel externo frigore stomachalis regio tangitur, suademus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
