# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 241

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, ENARRATIONES MORBORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/241

Sub decursu paroxysmi omnia fere remedia, cumprimis sub frigore, aegra valde aversatur: conclave autem calidum, tegulas calidas & linteamina calefacta extremis praesertim partibus admota ferre quam Calore corpori reddito pocula aliquot optime potest. infusi Coffee cum liquore nostro minerali anodyno, quarta balsami vitae, vel dimidia elixirii stomachalis parte remixto assumit, quod unicum fere medicamentum naturae aegrotantis conducibile reperi. Finito morbi impetu virium remanet defectus, & urina quae modo in paroxysmo aquae instar lympida comparebat, rubicunda crassum deponens sedimentum prodit. Epicrisis. Affectus hic cardialgiae chronicae spasmodicae nomen iure meretur. Neque enim ventriculi inflatio ab incongruis ingestis oriunda, siquidem aegra accuratiorem servare diaetam consuevit, dici poterit: sed nervosum maxime genus affiei atque compati & ortus & morbi progressus aperte loquuntur. Notatu enim dignum est, moerorem affectui originem dedisse, ac frigus demum & aniAnimadverti quoque mormi affectus eum excitasse. bum hunc paroxysmi febrilis pene typum aequare, a lumbari regione, ubi magnus mesenterii plexus situm obtinet initium sumere, ac nervosas corporis partes contrahendo, sanguinemque & humores ad cor & vasa maiora repellendo tragoediam ludere. Accedit quod acceperim ab honestissima femina, aegritudinem esse haereditariam, quae matrem, matrisque sororem corripuerit, easque longo tempore excruciaverit. Ceterum consului, ut frigus omni (Hoffm. Sist. T. IV. P. II.) mni modo vitaret, atque sedulo caveret, ne illud dorsum tentare possit, calidis idcirco pannis tegendum; ab animi quoque commotione nec non alimentis refrigerantibus quantum fieri possit abstineret, quandoquidem & pulverem nostrum praecipitantem non bene ferre potest; elixirio autem stomachali cum liquore anodyno remixto saepius utitur, nec non infusum Cosfee ter per septimanam pono cum fructu usurpat. Suasi denique ut corpus motu decenti saepius exerceret, quia tum malum rarius affligere observavi.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
