# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 244-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/244-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/244-2

OBSERVATIO III. Quinquagenarius illustris, temperamenti sanguinei & animi excitati, ab anno & quod excurrit crebrioribus itineribus, arduis in officio Regis laboribus animique fatigationibus continuo detentus, sex ante menses febre corripitur continua biliosa. Qua curata, per aliquot vero hebdomades revertente, iterumque depulsa sanus egit atque incolumis. At vero iter denuo in Regia causa suscepit, fame atque vigiliis vexatus domum revertitur. Esuriens inter cibos reliquos halecem salitam, cucumeres aceto maceratos nec non fabas coctas liberalius ingessit, melones quoque cum saccharo avidius assumsit, hausto insuper vino acidulis Tónnsteinensibus diluto; vesperi cerevisiae triticeae vulgo Breyhan sat largam copiam, tabaci fumo fauces aridas stimulante, ingurgitavit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
