Latin
OBSERVATIO. IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 247
Unproofread scanNot analysed yet
Tandemque exhibitis analepticis diaphoreticis, enemate emolliente atque interne infuso mannato, ex toto cum sanitate Serenissimus Princeps in gratiam rediit. Epicrisis. Sanguinem in vasorum intestini recti &coli membranis stagnantem, spasticas stricturas, &facta hinc ad ventriculum translatione orificiieus vasa infarcientem, cardialgicum excitare posse dolorem, enarrata hac morbi historia, quantum ego quidem memini, sufficienter edocemur. Praeterea ex curatione a nobis instituta elucet, in corpore plethorico venaesectionem vel binis vicibus cum emolumento posse adhiberi. Postremo id quoque elici poterit salutare porisma: cavendum esse quam maxime iis qui eiusmodi criticis obnoxii sunt haemorrhagiis salutem portendentibus, ne circa vel in ipsa excretione talia admittant, quae turbare eam vel plane sistere valent; inter quae, animi fortior commotio, terror praesertim, neque minus frigus externum, primas omnino ducunt.