# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 247-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/247-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/247-2

OBSERVATIO V. Serenissima stirpe prognatus luvenis vigesimum & Cardielgia ex spasmodica sextum agens annum, carnosus & sanguine abundans, in plethorico haereditate a Serenissimo Parente in eum translata, iam sub aestuoso tum hypochondriacis pathematibus ut & quandoque coelo proficislancholia fuit affectus; a quibus mea opera, per DEl gracente, V. S. tiam, binos ante menses immunis degebat. Suasi ut Cater instituta, rolinas adiret, antequam autem iter susciperet, quod hoc curata. anno adhuc erat praetermissum, ut venam secari pateretur. Neglecto a Medico ordinario quod omni diligentia inculcaveram monito, veloci cursu sub sole fervente iter suum perficiens appulit thermas. Egit noctem inquietam, atque expergefactus summa circa praecordialem regionem anxietate ad vomitum inclinante, extremorum frigore, internorum aestu, molesta corporis iactatione torquetur. Accitus ego tum temporis praesens, plethoram solvendam praecipio. Instituta venae sectio, sed chirurgo exiguam nimis aperturam faciente, sanguinis vix uncia paulatim profluxit: & Princeps novam incisionem admittere noluit. Hinc symptomatibus exacerbatis, non in lecto consistere potuit, sed noctem plane insomnem egit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
