# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 247

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/247
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/247

Tandemque exhibitis analepticis diaphoreticis, enemate emolliente atque interne infuso mannato, ex toto cum sanitate Serenissimus Princeps in gratiam rediit. Epicrisis. Sanguinem in vasorum intestini recti & coli membranis stagnantem, spasticas stricturas, & facta hinc ad ventriculum translatione orificiieus vasa infarcientem, cardialgicum excitare posse dolorem, enarrata hac morbi historia, quantum ego quidem memini, sufficienter edocemur. Praeterea ex curatione a nobis instituta elucet, in corpore plethorico venaesectionem vel binis vicibus cum emolumento posse adhiberi. Postremo id quoque elici poterit salutare porisma: cavendum esse quam maxime iis qui eiusmodi criticis obnoxii sunt haemorrhagiis salutem portendentibus, ne circa vel in ipsa excretione talia admittant, quae turbare eam vel plane sistere valent; inter quae, animi fortior commotio, terror praesertim, neque minus frigus externum, primas omnino ducunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
