# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 248

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/248

Altero mane, iterandae venae sectionis necessitate multis argumentis demonstrata, eo perventum est, ut aperiri quidem venam Verum sed non ultra quinque uncias educi permitteret. nec tum symtomata conquieverunt, utut remittere visa fuerint. Dedi ihterea sanguinis impetuosum motum compescentia: quo nomine liquorem meum anodynum, pulverem praecipitantem nitrosum, nec non emulsionem ex seminibus IV. frigidis celebrem deprehendi. Quum vero ex toto cessare malum nollet, pulsus eadem celeritate agitaret, atque nox inquieta persisteret, multa opera impetravi, ut tertium, quarto videlicet ab invasione die, venam secari concederet. Detractis VIII, circiter unciis, praecordiorum anxietas, inquietudo, ac febrilis calor confestim deseruerunt immanibus tot doloribus maceratum Principem, non sine insigni eius & adsistentium exultatione. Atque appetitu, somno, viriumque augmento redeuntibus, integrae sanitati divinae bonitatis adiutorio fuit restitutus. Epicrisis. Circa hunc casum animadvertere quam maxime licet, sanguine nimium abundantibus vehementem & diuturniorem motum subito & praeprimis sub coelo aestuoso susceptum valde pernitiosum atque infensum esse; siquidem sanguis copiosus intestina agitatione fortiter commotus valde turgescit, vasaque distendens hinc inde stagnat atque subsistit, graves suscitans spasticas stricturas pariter ac impetuosas ad partes congestiones.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
