# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 249

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/249
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/249

Similiter fieri observamus, quando corpora plethori ca in balneum nimis calidum mittuntur, vel sudorifera fortiora cum regimine calido obtruduntur: nisi enim symptomatibus ingravescentibus mature solvatur plethora, graves & periculi haud expertes scenam ludent aegritudines. Porro ex hac morbi historia docemur „ quod immanes cardialgicae passiones a solo sanguine intra membranas ventriculi stagnante, sine ulla vitiosorum humorum in eius cavitate stabulante copia, excitari possint, atque unicum auxilium in sufficienti sanguinis detractatione repositum sit: qua neglecta vel insuper habita, nec praesentissimae alias virtutis ad vincendum talem morbum remedia quicquam perficere posse, recte colligitur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
