Latin
OBSERVATIO. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 25
Unproofread scanNot analysed yet
Tanto certius autem fuit periculum ac damnum, in persona, cujus vires propter aestum, diutius jam corpori inhaerentem tempore quo utero gessit, crasin sanguinis &temperiem naturalem destruentem, unde etiam sanguis sine coagulo prodiit, jam attritae, &postea per ipsum profluvium penitus quotidie magis prostratae sunt atque dejectae. Nam spasini semper in corpore viribus destituto graviores sunt &pertinaciores &vel haemorrhagias, vel inflammationes, aut congestiones sanguinis, in capite relinquunt. Vnde quando gravidae, ultimis praesertim mensibus, cum aestu interno de virium debilitate valde queruntur, vidi saepe &praedixi in puerperio pravos eventus. Liquet etiam ex hac morbi historia, in paroxysmis spasticis redeuntibus, desperabundas illas &melancholicas anxias mentis alienatae cogitationes originem suam in femina alias eximiae pietatis, a congestione &stagnatione sanguinis in cerebri vasis, minime vero, ut vulgus autumat, a malo daemone fuisse obortas, quum fluente sanguine per nares &spasmis remittentibus, omnia pathemata desperabunda simul quoque &semel exspirarint.