# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 25

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/25

Tanto certius autem fuit periculum ac damnum, in persona, cujus vires propter aestum, diutius jam corpori inhaerentem tempore quo utero gessit, crasin sanguinis & temperiem naturalem destruentem, unde etiam sanguis sine coagulo prodiit, jam attritae, & postea per ipsum profluvium penitus quotidie magis prostratae sunt atque dejectae. Nam spasini semper in corpore viribus destituto graviores sunt & pertinaciores & vel haemorrhagias, vel inflammationes, aut congestiones sanguinis, in capite relinquunt. Vnde quando gravidae, ultimis praesertim mensibus, cum aestu interno de virium debilitate valde queruntur, vidi saepe & praedixi in puerperio pravos eventus. Liquet etiam ex hac morbi historia, in paroxysmis spasticis redeuntibus, desperabundas illas & melancholicas anxias mentis alienatae cogitationes originem suam in femina alias eximiae pietatis, a congestione & stagnatione sanguinis in cerebri vasis, minime vero, ut vulgus autumat, a malo daemone fuisse obortas, quum fluente sanguine per nares & spasmis remittentibus, omnia pathemata desperabunda simul quoque & semel exspirarint.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
