# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 250

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/250
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/250

Optimum tamen levamen vinum Hungaricum in quo cinamomum & caryophilli cum saccharo leniter coquebantur, ad duo pocula loco Inde vero facies valde rubiThée haustum, praestitit. cundo pruriente taedii pleno colore perfusa fuit, qui sub graviditate multum remisit. In ipso vero subsequente puerperio tam atrox spasmus ventriculum & praecordiorum regionem per septem fere hebdomades indesinenter afflixit, ut vires inde mirum in modum fuerint profligatae, omniaque fere ingesta vomitu reiecta. Sedatus pari modo a vino Gallico Frontiniac vel Hispanico, quodammodo fuit saevus hic dolor. Interea spasmus primarum viarum semper continuat, adeo ut ab omni cibo, sive in coena, sive in prandio sumto, augeatur: ita, ut interdum caput & pectus constringendo, & abdomen, comprin endo afficiat. In scrobiculo cordis, circa dextri lateris costas spurias, dolor semper magnitudine ovi gallinacei percipitur, qui interdum remittit, sed sub eius accessione, quam ira facile proritat, dorsum occupat & intensum languorem, externarum quoque partium tremorem inducit. Ceterum, haemorrhoidum internarum tumor, cum alvi obstipatione, continuus & fere indivulsus mali hujus fuit comes. Cerevisiam si assumit, ardorem semper cum dolore percipit, qui tamen sumta magnesiae dosi mitescit; quare decocto ex mastiche & cinamomo parato, pro quotidiano utitur potu. Resolutio. Meum de hoc affectu eiusque causa & medendi raHione Digitized b ogl tione tale iudicium fuit. Originem videlicet & causam tum cephalici tum cardialgici atque haemorrhoidalis tumoris & doloris, a nimia sanguinis spissi & impuri redundantia, vasa sanguinea membranarum capitis, ventriculi & intestini recti, praesertim cum ibi non invenerit exitum, supra modum distendente & distrahente, in persona lautius absque dubio & nimis quiete vivente, ducendam ac devandam esse putavi.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
