# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 251

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/251
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/251

De sanguinis missione nulla fuit mentio facta, quae tamen summe fuisset proficua, perinde ac hirudinum ad venas sedis applicatio. Ten pore gravidationis semper melius se habuit, quia supervacaneus sanguis in nutrimentum foetus absumtus est. Puerperium exactum, converso rursus per spasmos hystericos puerperis solennes impurioris sanguinis motu ac impetu ad consuetas imbecilliores nervosas partes, exacerbatio mali fuit secuta. Nihil omnino ad hanc causam removendam & eradieandam, neque emetica, laxantia, neque potus etiam spirituosi, licet levamen quoddam palliativum praestiterint, conferre potuerunt. Consilium dedi, ut ter minimum quotannis venaesectio in pede administretur: dein, ut bis in anno curam cum aquis mineralibus institueret, utpote quae etiam inter initia hemicranicum dolorem sustulerunt felicissime. Eiusmodi enim aquarum subtilium & spirituosarum ope, spissi & impuri humores corriguntur, diluti & fluxiles evadunt, excretiones salutares promoventur & partibus nervosis robur adiicitur, praesertim, si cura debito diaetae moderamine, motuque corporis decenti secundetur. Id quod nos etiam omni diligentia inculcavimus. OBEERVATIO VII. Cardialgia Tribus circiter abhinc annis, Consiliarius & Nospasmodica bilis ex Livonia ad me valetudinarium suum statum per Carolini, & scripsit, consilium meum efflagitans. Conquestus nempe Toeplicensiest de immani dolore pressorio & spasmo circa praecordia, bus curata. quo quo iam per aliquot annos correptus fuit: initium sumens cum extremorum frigore, ab hypochondrio sinistro ad eordis scrob culum, sternum, pectus, dorsum imo ad brachia se extendens, cum spirandi angustia, inquietudine virium omnium deiectione atque anxietate afflixit, quandoque mitiori gradu & haud diu insistens.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
