Latin
OBSERVATIO VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 255
Unproofread scanNot analysed yet
Id quod facile ii ex Medicis concipere possunt, quibus multa experientia cognitum perspectumque est, quantam consensionem &consortium inter se partes corporis universi nervosae alant, adeo ut una laesa ad reliquas facile idem vitium transeat. Deinceps id quoque debet animadverti, quod vitae aulicae addictae, Serenae &splendidae personae, prae aliis omnibus, ventriculi &maxime cardialgicis passionibus expositae sint; quia vitae illud genus, quod eiusmodi personis est familiarissimum, cum exactam vitae &diaetae rationem respuant ac perpetuo fere saluberrima Medicorum hoc in genere praecepta insuper habeant, eiusmodi morbis invehendis, materiam, originem &causam subministrat uberrimam. Possem multa recensere exempla illustrium imo Serenissimarum personarum, quae fervidiore aestate glaciato potu, ita ventriculi &primarum viarum tonum atque inde bonae digestionis opus destruxerunt, ut per omne pene vitae tempus multa incommoda quae vix ulla medicina poterant tolli, circa praecordia perpessae fuerint.