# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 255

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/255
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/255

Id quod facile ii ex Medicis concipere possunt, quibus multa experientia cognitum perspectumque est, quantam consensionem & consortium inter se partes corporis universi nervosae alant, adeo ut una laesa ad reliquas facile idem vitium transeat. Deinceps id quoque debet animadverti, quod vitae aulicae addictae, Serenae & splendidae personae, prae aliis omnibus, ventriculi & maxime cardialgicis passionibus expositae sint; quia vitae illud genus, quod eiusmodi personis est familiarissimum, cum exactam vitae & diaetae rationem respuant ac perpetuo fere saluberrima Medicorum hoc in genere praecepta insuper habeant, eiusmodi morbis invehendis, materiam, originem & causam subministrat uberrimam. Possem multa recensere exempla illustrium imo Serenissimarum personarum, quae fervidiore aestate glaciato potu, ita ventriculi & primarum viarum tonum atque inde bonae digestionis opus destruxerunt, ut per omne pene vitae tempus multa incommoda quae vix ulla medicina poterant tolli, circa praecordia perpessae fuerint.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
