Latin
OBSERVATIO IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 257
Unproofread scanNot analysed yet
Lethalis enim &cum convulsionibus iuncta ventriculi inflammatio, nisi inter initia statim congruis remediis occurratur, insequi consuescit. Postremo ex hac morbi &mortis historia hoc eliciendum duxi, quod, vbi ventriculus spastice afficitur, medicamina salina maiori dosi &sine sufficiente diluentium quantitate data, ad augendum potius quam minuendum dolorem &spasmum, stimulando nerveas fibras, sint apta atque disposita. Hinc in omni cardialgicarum affectionum specie, salini generis medicamenta semper dissuadere solitus sum.