Latin
OBSERVATIO. III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 26
Unproofread scanNot analysed yet
Quae cum aliquandiu per quatuordecim circiter dies servasset, substitit sangu nir fluxus, ac posteaquam jusculis nutrientibus gelatinosis ex carnibus sanguis exhaustus nimis reparatus, convaluit aeger ex voto &ipsa quoque visus hebetudo cessavit. Epicrisis. Haemorrhagiis sunt maxime obnoxii juniores, sanguinei &sanguineo-cholerici, habitus corporis spongiosi, iidemque miram sic saepe quantitatem sanguinis, citra vitae periculum, profundunt Consignatae sunt ejusmodi largi profluvii historiae a Zacuto Lusitano, Valleriola nec non F. resto. Et nuper admodum retulit mihi Theologus, se per multos jam annos obnoxium esse tam largo narium stil icidio, ut nonnunquam uno die vel quinque mensuras perdat, facie tamen semper rubicunda, pulsuque auctiori manente, nec quicquam proficere adhibita media, quin cohibito per spiritum vini naribus attractum fluxu, spirandi accedere anxietatem. Sed modo viscera salva sint sanguis non impurus scorbuticus; restitutionis tamen spes est, licet vires haud leviter per nimiam sanguinis jacturam atterantur. Ex omnibus vero ejusmodi in casibus praesentaneae virtutis frigidus potus, ex aqua tantum simplici, sine additione acidorum, eaque saepius cohibitam e naribus haemorrhagiam vidi. Id tamen monendum, hoc re redium in iis tantum obtinere locum, qui non ex viscerum obstructionibus &internarum partium spasticis stricturis, sed ex nimia elasticitate &expansione partium in sanguine sulphurearum, atoniam vasorum inducente, hoc malum incurrunt.