Latin
CAPVT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 260
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc quum frequentius, quam Medici, communiter existimant, graves, pertinaces &vixiexplicabiles ab ejusmodi calculis foveantur dolores &spasmi qui praesertim praecordia infestant; e re utique fore duximus, hanc in praxi medica utilissimam materiam speciali Capite includere *ig. Primo annotare licet, quod in nullo animantium genere crebrius ac in humano corpore folliculus felleus calculis refertus observetur, &quod mipsi ratione figurae, coloris, magnitudinis, consistentiae; numeri mirifice inter se differant. Vix enim ulla in terum natura reperitur figura, vix ullus color qui non in calculis cystidis felleae conspiciatur. Alii ovalem, &rotundam, alii exacte cubicam, quidam triangularem, sexangularem, octoaedream, pyramidalem etiam recipiunt figuram: sunt, qui fabas, phaseolos, lentes, pisa, castaneas; tribulos aquaticos, nucem moschatam referunt. Mirum etiam in modum ratione coloris variare solent; sunt, qui cretacei, gypsei, ex albocinerei, plumbei coloris observantur; frequentius flavescentes vel ex flavo rubicundi bruno nigricantes, nigri, viridescentes etiam interspersis maculis deprehenduntur; alii pluribus coloribus variegati; quidam extersus crusta cretacea &gypsea obducti, interius nacteum habent ex bruno-rubicundum. §. III. Ingens etiam est differentia biliosorum calculorum ratione consistentiae. Quidam sunt friabiliores &molliores res &tales sunt plerumque albi, cineritii &flavescentes valdeque leves; alii sunt magis compacti, solidi &graviores, &tales sunt quam maxime qui saturatiorem colorem habent ex flavo-rubicundum nigricantem, &hi saepe laevigati &politi observintur. Licet vero ordinario plurimi lapides cystici aquae iniecti supernatent, tamen sol diores &compactiores, quales sunt maxime laevigati &obscurioris coloris, submergi &fundum perere non semel observavimus.