# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 260

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/260
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/260

Hinc quum frequentius, quam Medici, communiter existimant, graves, pertinaces & vixiexplicabiles ab ejusmodi calculis foveantur dolores & spasmi qui praesertim praecordia infestant; e re utique fore duximus, hanc in praxi medica utilissimam materiam speciali Capite includere * ig. Primo annotare licet, quod in nullo animantium genere crebrius ac in humano corpore folliculus felleus calculis refertus observetur, & quod mipsi ratione figurae, coloris, magnitudinis, consistentiae; numeri mirifice inter se differant. Vix enim ulla in terum natura reperitur figura, vix ullus color qui non in calculis cystidis felleae conspiciatur. Alii ovalem, & rotundam, alii exacte cubicam, quidam triangularem, sexangularem, octoaedream, pyramidalem etiam recipiunt figuram: sunt, qui fabas, phaseolos, lentes, pisa, castaneas; tribulos aquaticos, nucem moschatam referunt. Mirum etiam in modum ratione coloris variare solent; sunt, qui cretacei, gypsei, ex albocinerei, plumbei coloris observantur; frequentius flavescentes vel ex flavo rubicundi bruno nigricantes, nigri, viridescentes etiam interspersis maculis deprehenduntur; alii pluribus coloribus variegati; quidam extersus crusta cretacea & gypsea obducti, interius nacteum habent ex bruno-rubicundum. §. III. Ingens etiam est differentia biliosorum calculorum ratione consistentiae. Quidam sunt friabiliores & molliores res & tales sunt plerumque albi, cineritii & flavescentes valdeque leves; alii sunt magis compacti, solidi & graviores, & tales sunt quam maxime qui saturatiorem colorem habent ex flavo-rubicundum nigricantem, & hi saepe laevigati & politi observintur. Licet vero ordinario plurimi lapides cystici aquae iniecti supernatent, tamen sol diores & compactiores, quales sunt maxime laevigati & obscurioris coloris, submergi & fundum perere non semel observavimus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
