# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 261

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/261
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/261

Deinde etiam saepius vidimus, eos, qui leviores aquae supernatant, si paullo diutius in ea detinentur, descendisse, forsan, quod in ipsis poris successive particulae aqueae sese insinuaverint. Neque hoc praetermittendum esse ducimus, quod lapidum qui supernatant fragnenta & minores portiones in fundum secedant, non secus ac in pumice, qui grandioris molis supernatat, in pulverem vero redactus descendit. Mirum etiam variat cysticorum calculorum maMagnitudo & numerus. gnitudo & numerus. Nam certa Auctorum probatissimorum fide & observatione constat, totam vesiculam a calculo ingentis magnitudinis, qui aliquot uncias pendebat, valde fuisse expansam & totam ejus cavitarem impletam? quin interdum in defunctis numero triginta quinquaginta, octoginta, imo trecentos, quorum alii sunt majoris, alii minoris, alii mediae magnitudinis, inveniri experientia docet. In ductibus In ductibus biliosis, qui immediate ex hepate vel hiliosis huintra vel extra ejus parenchyma proveniunt, concrementa manis rarietiam solida ex bile producta, in animantibus praesertim us offendunbovini generis frequentius, in humano vero corpore tur. paullo rarius offendi, ipsa loquitur experientia Dubio procul ob eam rationem, quia bilis hepatica longe liquidior, dilutior quoque est ac cystica, quae crassioris consistentiae & sa262 Seer. H. CAP. III.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
