Latin
CAPVT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 262
Unproofread scanNot analysed yet
De doloribus &spasinis &saturatioris etiam coloris, nec non amaricantioris saporis observatur: deinde, quia in ductibus hepaticis, ex quibus continuo in satis notabili quantitate ad duodenum biliosus fertur humor, non tam diuturnam quae requiritur ad fluidi dissipationem &solidescentis materiae concretionem, nectere potest moram. Si tamen, ut auctores testes sunt, ibi offenduntur, longe friabilioris &mollioris sunt consistentiae, asperiores quoque, tubulosi ac flavescentes. Experimenta, quae cum calculis felleis ad eorum elementa &ingredientia paullo curatius pervestiganda &discernenda, instituimus, hoc loco recensere operae pretium videtur. Primo observavimus, quod omnes illi, qui saturatioris &obscurioris coloris paulloque solidioris texturae, sufficienter exsiccati, vel in massa, vel in pulvere, candelae ardenti admoti mox instar resinae lucidissimam concipiant flammam, &toti, exigua saltim relicta materia nigra &cineritia fere insipida, comburantur: illos vero, qui albi &cineritii coloris, gypseae &cretaceae materiae erant, flammam respuere, vel leviter saltim eam suscipere &instar cerae in lamina ferrea ignita fluere vidimus. Deinceps annotavimus, eos lapides cysticos, qui solidioris fuerunt texturae &saturatioris coloris, nec a spiritu vini rectificatissimo, nec ab aqua, accedente etiam leni coctione, dissolvi potuisse. Alio vero tempore a nobis animadversum est, lapides cysticos, qui ingentis fuere magnitudinis &mollioris substantiae, totam fere cystidis implentes cavitatem, ultra dimidium in aqua calida fuisse solutos. VII.