Latin
CAPVT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 264
Unproofread scanNot analysed yet
Genuinam autem tam diversae configurationis &coloris in progignendis calculis cysticis rationem ac modum expedite concipere atque invenire, non tam explicatu promtum est ac facile, sed tamen possibile videtur. Equidem, si consideramus longe crassiorem &saturatiorem quin etiam amaricantiorem esse, quae in cystide detinetur, bilem, ac eam, quae immediate ex ductibus hepaticis ad duodeni cavum defertur, utpote quae longe tenuior, liquidior minusque amaricans est: sique simul attendimus, bilem, ex qua in ejus folliculo efformantur calculi, ex hepate etiam per minimos ductus, qui recte cysticohepatici nominantur &in tunicam cellulosam cystidis finiuntur, in ejus cavitate identidem liquidam &dilutam fieri; non aliam possumus durioris consistentiae reperire caussam, quam quod in homine ob situm vesiculae felleae erectum biliosus humor non continuo flumine promanet, sed tum demum prorumpat, quando a ventriculo cibis referto ipsa premitur: hinc fit ut vacuo sub longiori inappetentia ventriculo diutius ibi moram nectere &stagnare debeat, atque interea liquidior eius pars tum per ipsos etiam poros ejus tunicarum, quae microscopio inspectae oculis non aliter se objiciunt quam pannus Indicus vulgo Nessel-Tuch, foras propellatur, cras ori quae facile in coagulum abire potest, remanente parte. XI. Prout vero bilis pro diversa indole &constitutione seri excrementitii, quod materiam praebet, in tanta varietate corporum infirmorum, non unius eiusdemque est: mixtionis ac craseos, sed plus minus partibus terrestribus, tophaceis &in coagulum abeuntibus, item sulphureis magis gis vel minus exaltatis, referta, hinc variae inde resultant fgurae &colores. In cachecticis enim saepius calculi gypsei albicantes inventi sunt, quinimmo in ipsis ictero chronico laborantibus, copiosa cretacea &gypsea, quae dubio procul ductibus hepaticis insedit, per alvum deiecta materia, morbum sublatum fuisse binis observavimus exemplis. Ita etiam commemorant M. N. C. Decur. II. anno VII.