# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 267

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/267
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/267

Sunt vero varii & valde acerbi generis, quae calEnarratio culos ductibus biliariis inhaerentes comitari & insequi sopathematum lent pathemata, ut etiam collective sumta & considerata, eorum praesentiam arguant. Ordinaria fere sunt: non vagus sed in una eademque sede, hypochondrio nempe dextro circa regionem hepatis defixus & constans, premens gravativus vel etiam acutus cum foedo plerumque facier colore, interdum ad epigastricam regionem & cordis scrobiculum sese extendens dolor; cujus certis intervallis tanta fit exacerbatio, ut tormina ac cruciatus totam abdominis cavitatem occupent, juncta plerumque inappetentia, nausea, conatu ad vomendum, circa praecordia anxietare, dolore cardialgico, animi defectione, alvo duriori & adstrictiori: quibus tandem dira & contumax optimis haud auscultans remediis accedit icteritia. Quidam afflictorum continuo ventris torminibus exagitantur & vitam per multos annos miserrime trahunt; plurima pars hydrope perit. In quibusdam gravativus, obtusus, profundus satisque contumax cum sensu ponderis dolor persentitur, idque plerumque fit, quando mollioribus & minoribus calculis folliculus felleus valde distenditur. §. XVI. Intensior vero & acutior si persistit & universum Delor aintus Systema partium nervosarum in consensum trahendo vequid indicet. hementes spasticas stricturas, non modo circa partes vicinas sed etiam remotas, brachii nempe & artuum distensiones, convulsiones epilepticas, neque minus cum pulsu duro & celeri febrem efficit; indicium est, calculum & mole & asperitate insignem firmiter ductibus biliariis inhaerescere: ex quibus causis tandem fit, ut brevi mortem accersat. LI 2 §. XVII. (68 Sccr. II. Car. III. De doloribus & spusinis §. XVIII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
