# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 269-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, METHODVS MEDENDI GENERALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/269-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/269-2

METHODVS MEDENDI GENERALIS CVM CAVTELIS. Perspectis sic omnibus & singulis, quae ad historiam hujus affectus, tum quoad caussas, & prognosin, tum quoad eum dignoscendum faciunt, pertinentibus circumstantiis; sequitur nunc, ut etiam folliciti simus de accommodatis ad eum tollendum vel mitigandum saltim, vel ad eorum generationem praecavendam praesidiis. Quemadmodum vero duplex semper morbis medendi via est; altera, quae in paroxysmo, altera quae extra eum locum invenit, dum in illo Medici consilium magis ad symptomatum, spasmorum & dolorum ingravescentium mitigationem & allevamentum: extra paroxysmum vero ad removendas caussas directum esse debet; ita etiam hanc in praesenti affectu locum obtinere existimamus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
