Latin
METHODVS MEDENDI GENERALIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 273
Unproofread scanNot analysed yet
§. VII. Haec vero omnia quando inaniter &incassum lon- Vitima spego tempore usurpata fuerunt, ultimo tandem spes est sa- in aquis medicatis. nitatem recuperandi in aquis medicatis naturalibus tam thermalibus quam etiam sic dictis acidulis; inter quas celebrioris famae &effectus sunt thermae Carolinae, Aquisgranenses, acidulae Egranae, Pyrmontanae, quibus certe magna &efficax virtus inest rebelles chronicas, quae ab obturatis &crasso humore farctis visceribus praesertim hepate proveniunt, persanandi passiones, si corpore prius probe praeparato, soluta nempe plethora, vel cacochymia attemperata, debito regimine tum interne tum externe adhibentur.