# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 273

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, METHODVS MEDENDI GENERALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/273
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/273

§. VII. Haec vero omnia quando inaniter & incassum lon- Vitima spego tempore usurpata fuerunt, ultimo tandem spes est sa- in aquis medicatis. nitatem recuperandi in aquis medicatis naturalibus tam thermalibus quam etiam sic dictis acidulis; inter quas celebrioris famae & effectus sunt thermae Carolinae, Aquisgranenses, acidulae Egranae, Pyrmontanae, quibus certe magna & efficax virtus inest rebelles chronicas, quae ab obturatis & crasso humore farctis visceribus praesertim hepate proveniunt, persanandi passiones, si corpore prius probe praeparato, soluta nempe plethora, vel cacochymia attemperata, debito regimine tum interne tum externe adhibentur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
