Latin
CVRA PRAESERVATORIA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 274
Unproofread scanNot analysed yet
Quicunque itaque ex Medicis hos morbos prudenter avertere vult, is eiusmodi remedia praescribere &inusum ducere debet, quae in genere morbis, qui ex vitio hepatis nascuntur praecavendis dicata sunt, cuiusmodi sunt fontes medicati &minerales, item potus diluentes, ut serum lactis cum convenienti regimine, sufficienti motu &exercitatione corporis usurpati, nec non medicamenta quae tenaces viscidos humores dissolvunt, &acidum, quod fere omnis coagulationis principium est, destruunt, uti sunt decocta ex radicibus quinque aperientibus, praesertim si cum sale polychresto, terra foliata tartari, nitro acuuntur, item elixr temperatum viscerale cum aequali parte essentiae rhabarbari saturatae permixtum, cujus frequentem usum in ejusmodi morbis hepatis praecavendis non modo tutissimum sed &efficacissimum semper deprehendimus. Praeterea tempestive instituta sanguinis missio, potus sufficiens, temperatus &modicus victus, parcior cerevisiae crassae, vini, spiritus vini ac calidorum medicamentorum ac purgantium usus, sicuti nunquam non a molestis &chronicis passionibus, ita etiam a praefatis hepatis morbis corpus e gregie vindicant.