Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 276
Unproofread scanNot analysed yet
Sententia in hac ego confirmor exemplo celeberrimi nominis Archiatri, qui cum per totum vitae cursum abstineret ab omni sanguinis missione, per plures annos calculosa nephritide laboravit, cui tandem accessit icteritia; ad quam tollendam dum praescriberentur mixturae vi aperiente &laxante pollentes, septem per anum calculos exclusit. Ex quibus demum id in usum praeservatorium ad dictos morbos avertendos colligere licet, quod venae sectio in statu plethorico neglecta, ad procreandos dictos aditum patefacere possit morbos, tempestive autem admissa, corpus ab iis vindicari queat. Discere etiam id ex commemorata morbi historia licet, plures in fellea cystide calculos sine incommodo &dolore consistere posse, modo non affectent exitum per angustos canales, quorum nimia &violenta distensio tot gravissimorum &pene lethalium symptomatum vera &genuina causa unice evadere potest.