Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 278
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO III. Ante aliquot lustra artifex ensifaber, per integrum ante obitum biennium de intolerabilibus &fixis morsibus, doloribus, ardoribus circa praecordia in dextro hypochondrio, quasi ignitos in corpore aleret carbones, conquestus est, qui totum saepe abdomen acerbissimis tormentis occupabant, cum foedo faciei dolore, animique deliquio intercur? rente. Post mortem eius vesica biliaria tota erat calculis repleta: nam ultra sexaginta sex grana, partim pisa partim globulos referentia, bilis coagulatae &lapidescentis continebat. Circumjacentes vero partes praesertim intestinum colon, nec non pars duodeni cum pyloro, item ventriculi fundus foedo flavo colore tinctae conspiciebantur; earum tunica exteriori corrosa. Epicrisis. Saevi dolores &tormenta, quae circa hepatis regionem in dextro hypochondrio fixam sedem habent, non tam a calculo quam potius ipsa bile, per poros, cum non liberum habeat exitum, transsudante &partes circumiacentes arrodente oriuntur. Legi meretur de hac re STALPARTIVS van der WIELcent. I. observ. XLVII. qui in apertis infantum cadaveribus, ventris doloribus, nausea, vomitu, febre ac convulsionibus nec non cardialgia correptorum ventriculum non intrinsecus sed &extrinsecus bilis flavo colore infectum se reperiisse, fidem facit.