Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 280
Unproofread scanNot analysed yet
Sedato morbi impetu per vices potio, quae constabat ex rhabarbaro, radicibus quinque aperientibus, radice curcumae, summitatibus centaurii minoris, agarico trochiscato, terra foliata tartari, semine foeniculi, tartaro tartarisato, &nitro purificato ex aqua summitatum millefolii &vino propinata. Ita sensim magna copia crassarum biliosarum fecum fuit educta, aegri optata virium cum tolerantia. Quaesitum a me fuit, quaenam ad recidivam tam immanis dolorifici affectus praecavendam essent utilia remedia; &num instante vere acidularum potus conveniens sit? In responso ego causam atrocis huius doloris &insequentium symptomatum non quidem a lapide solido &compacto, sed amurca biliosa ductum cholodochum obturante, &bilis ad duodenum progressum retardante reponendam esse iudicavi, eam ob rationem, quia mihi similes in praxi casus obtigerunt, ubi ipsis calculis per sedem reiectis mox omnia gravia conquieverunt symptomata. Ego vero potum acidularum Egranarum, praesertim si calidae bibantur, summe proficuum iudicavi. Epicrisis. Male affectum in hac nobilissima aegra iecur esse ibique sedem ponendam huius subitae &dolorificae affectionis, ex hisce causis iudicandum censui: quia non semel sed aliquoties icterum perpessa; dein quod sub paroxysmo alvi scybala reiecta fuerint: tum, quod sub otiosa vita &lantiori victu, praesertim ubi vacuationes per haemorrhoides &menses non rite succedunt, quam facile obstructiones in hepatis vasis quae calculorum generationi valficantur, fieri possint. Et utut non semper mitescente maio calculi sub forma ejiciantur duri &solidi, suffecerit tamen, quod materia biliosa tenax, ad concrescendum valde apta, similem in obturandis ductibus effectum ac calculus verus, quando exitum exitum per angustos canales molitur, producere valet, quae si ad cavitatem intestinorum delata cum reliqua vitiosorum saburra rejiciatur, dolor conquiescit. Quod vero haec affectio morbosa comitem non habuerit icteritiam, inde deducendum puto, quod obstructio illius ductus non diu perseveraverit. Tandem etiam &illud monendum existimo. quod calculi fellei, si minoris fuerint molis cum fecibus insensibiliter saepius projiciantur.