Latin
CAPVT IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 285
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IV. DOLORE ET SPASMO ILIACO. Nter graves generis nervosi morbos, qui mentem perEvolutio nomolesta seniatione &corpus periculosis pathematibus minum. excruciant, referendi omnino sunt saevi intestinorum dolores, inter quorum numerum primas fere tenet qui in ileo valde tenerae &sensilis texturae consistit &vulgo passio dicitur iliaca. HIPPOCRATES dolorem ilei quia causa ibi residet vocat. Graeci chordapson sive morbum chordium appellarunt; quia intestinum aegrotans ad chordae similitudinem tenditur. Dicitur Latinis volvulus, quia intestina ex parte invicem convoluta apparent in defunctis. CORN. CELSVS tenuioris intestini morbum vocat. Definitio. Est dolor intestinorum tenuium acutissimus facile in inflammationem transiens, sub quo peristalticus eorum motus secundum naturam ad inferiora vergens violenter invertitur, atque in intestinis contenta atque assumta vomitu rejiciuntur &extorquentur, ac nihil, neque flatus per alvum fortiter clausam descendere potest, gravia post se trahens &saepe funesta symptomata. III. Progressus huius morbi una cum symptomatibus ita Morbi processus. adornatur. Praecedunt alvi obstructiones, mox acuti &saevissimi prodeunt dolores, cum inflatione, distensione, duroque roque ad tactum tumore regionis umbilicalis.