# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 29

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/29

Quin in sequiori sexu non modo per nares, sed vomitum etiam ac uterum sanguinem effusum esse novi, inprimis in iis, quae exquisiSed si in exantius sentientis & ad iram pronae naturae. thematicis ejusmodi morbis incidit haec haemorrhagia, eadem neutiquam sedanda per frigida, sed illa quae materiam illam acrem causticam nerveis membranis insidentem easdemque ad spasticas stricturas sollicitantem contemperant simulque blande expellerejuvant. Et hunc utique effectum adhibita mixtura praestat egregie, de quo praeterea multiplicia experientiae sunt mihi testimonia. OBSERVATIO. VI. Puer generosus tener, octennis, ipso hoc anno, quo Haemorrbagia cum febres admodum frequentes, incidit in quartanam, quae quartanae licet aliquoties depelleretur, semper tamen rediit, ut aeger sanata. demum abdomen inflatum & faciem lividam circumferret quibus crebriores accesserunt haemorrhagiae narium. Minus fausti haec videbantur ominis; nihilominus adjuvante DEO, infuso rhabarbarino, cum lixivio alcalino & nitroso, admixtis extractis amaris, inter potum dato, febris ex toto quievit, omniaque pathemata cum haemorrhagia discussa. Epicrisis. Mala utique fuerunt haec indicia. Sed in infantibus, non tam facile obstructiones & indurationes viscerum accidunt, quam in adultis. Et si etiam adfuerint primordia ejusmodi labis, facilius tamen haec amaricantibus & saAtque eidem & salinis iterum disjiciuntur ac tolluntur. causae tribuendum, quod in nostro feliciter cesserit medicatio, quum si in adultis eadem occurrunt phaenomena, ex quartana facilis, quin certus, in cachexiam & hydropem sit transitus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
