# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 292

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/292
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/292

Nihilominus ego haud negaverim, quando nec ab incarcerata hernia, nec a convolutione intestinorum, sed a sola spastica ilei strictura dolor fuerit ortus intestina vero crassa, rectum & colon, validissima simul spastica strictura laboraverint, posse hac ratione faeces valde liquidas, & ut alii observarunt, clysteres per coli valvulam ad superiora penetrare. Ceterum hanc de stercoribus vomitu in hoc malo reiectis observationem ulteriori & accuratiori Medicorum animadversioni atque examini commendatam velim. XVI. Quod attinet ad ipsam prognosin, spes salutis superest, quam diu non adest inflammatio & clysteres in alvum recipiuntur & redduntur, dolores quoque locum mutant, neque dolor & vomitus assiduus est, sed per intervalla urgent, atque malum ab obstructis intestinis a contentis faecibus, enatum fuerit. Maior adhuc spes est, si medicamentum ore sumtum laxans alvum perrumpens deiectionis initium facit. Si vero inflammatio iam praesens, quae ex febre, vehementia torminum, urinae suppressione, pulsu duro & celeri, siti inexhausta, iactatione corporis & summa virium prostratione atque extremorum frigore, diiudicatur, parum spei superest. Repentina vero & omnimoda doloris cessatio, summus virium lapsus cum pulsu debili, animi defectio, foetor oris, inflammationem abiisse in sphacelum certo denunciant. Quod restat, id sciendum est, quod grave hoc malum, si inter initia, ad avertendam inslammationem & dolorem sopiendum congrua opponantur tur remedia ad duas vel tres hebdomades, antequam prorsus conquiescat, possit produci.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
