Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 293
Unproofread scanNot analysed yet
CVRATIO. Si ullo in morbo temporis momenta attendere &Tempus atobservare iuvat, profecto in morbo iliaco sanando id netendendum. cessarium esse existimo: nam is ipse tantae est vehementiae, ut intra tres quandoque dies satis validum hominem nisi cita ope succurratur enecare possit. Quando vero quaevis momenta temporis praecipiti gradu aufugiunt subinde iuvandi occasionem secum arripiunt; &valet hic egregium illud HIPPOCRATIS monitum practicum, quod libr. I. de morb. medicinam qui faciunt, graviter inculcat, his verbis: Si unquam aliquis in ullo morbo utilitatem attulis, eum iusto tempore attulisse necesse est. Quo circa si ullo in affectu certe in hoc diro praecipiti &periculi plenissimo, Medicus peritus statim accersendus est, cui nihil prius, nihil posterius curae cordique sit, quam ut saevissimo dolori, qui inflammationis &mortis etiam causam praebet sufficientem, per convenientia tam interna quam externa remedia sublevando prospiciat. II. Methodus Qui in veterum Medicorum Graecorum lectione curandi Hippaulum versatus est, is facile deprehendet, eos sollicite pocratica. &accurate admodum partium nervosarum affectus inque primis dolores, tum quod ad eorum historiam, tum ad curationem pertinet, descripsisse; non ex alia sine dubio causa, quam quod ob regionum praecalidarum, vitae, &victus intemperati rationem eiusmodi morbi saepius occurrant &opem Medici requirant. Videbimus itaque quomodo &qua methodo HIPPOCRATES huius mali curationem instruxerit &adornaverit.