Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 295
Unproofread scanNot analysed yet
Ceterum hoc affectu laborantem fovendum esse loco mediocriter calido atque lucido, adhibita requie cum silentio &abstinentia cibi usque ad triduum, potum quoque parcum dandum imperat; cavendumque esse monet, ne externa &cataplasmata apponantur, quae gravitate &pondere dolorem inferant. Nos vero curandi hanc veterum methodum non possumus improbare, sed potius laudamus, modo convenienti tempore &ordine suscipiatur. Directa enim quam maxime est ad alvi secessum procurandum &ad stricturam intestini crassi spasticam quae huic obicem ponit removendam, pariter etiam ad inflammationem in locis superioribus, a qua sumNos ante mum imminet vitae periculum, abarcendam. omnia ad primam mali causam &originem in curatione administranda respiciendum ducimus. IV. Igitur, quando causam mali incarcerata hernia prae Si causa ilei bet, quod utplurimum sit, prima &praecipua cura esse dehernia, ea reponendas. bet, ut prius emollita intestini prolapsi portio, si non sponte retrocesserit, in suum locum reponatur. Quod ut facilius ac promtius contingat, primo clysteres applicentur singulis bihoriis, ut flatibus abdomen depleatur: dein pinguibus &oleosis pars affecta erit emollienda; quo fine vesica suilla axungia humana vel canina semiplena, parti affectae applicari &totum quoque abdomen omento ex animante ut vitulo desumto, vel si non fuerit ad manus, linteo mundo oleo raparum vel lini calido immerso tegi potest. Postea supinus aeger locari debet, ventre &abdomine paulo eminentiori, capite vero decliviori: &sic cruribus diductis, chirurgus manu oleo amygdalarum inuncta, intestinum scroto prolapsum, molli contactu &intropulsione sensim digitorum adminiculo facta, in abdomen reponere tentet, ita tamen ne intestinum complicetur, vel ullo modo laedatur: nisi enim tempestive repositio herniae fiat, sive sit in inguine, sive in scroto, sive cruralis hernia fuerit, quam facile inflammatio in sphacelum desinens supervenire potest; quando videlicet sanguis, ob coarctati &occlusi ac quasi a tendinibus abdominis strangulati ilei portionem, per vasa sanguinea compressa regredi nequit, is restagnat atque in sphacelosam putredinem abit.