# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 296

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/296
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/296

Praecedenti non posterior in hoc affectu esse debet indicatio, ut atroces & intolerabiles dolores convenienti medicina sopiti conquiescant. Nam ea est doloris vehementissimi vis ac potentia, ut lege consortii quod partes nervosae inter se habent, gravia illa symptoniata, vomitus, singultus, anxietates, assidua vigilia, febris, delirium, virium exsolutio, inquietudines, neque minus strictura totius canalis intestinalis usque ad inferiora ipsamque anum, tremor quoque extremarum partium atque urinae difficultas inde pendeant: quae cuncta sedato dolore mitescere & placari solent. Ego itaque in eiusmodi praecipiti casu cum singulari fructu & non sine summo levamine nullo non tempore aquam menthae leniter spirituosam, quae etiam in se leni vi anodyna gaudet, cochleatim singulis horis cum X. vel XV. liquoris anodyni mineralis, duobus vel tribus laudani opiati iuxta Helmontii methodum parati liquidi, guttulis remixti porrigere soleo. Exterius quoque ad singultum & vomitum compescendum epigastricae regioni emplastrum ex theriacae veteris & olei nucis moschati expressi aequali portione, additis oleo menthae & camphora concinnatum, suasi imponendum. Sedato vomitu vel etiam singultu, feliciori cum fructu & successu clementer laxantia, ex manna, cremore tartari, amygdalarum dulcium oleo retineri & operationem suam exserere possunt; videlicet quando ex diutius retentis excrementis in intestinorum flexuris, malum oritur. VI. Neque inter medendi indicationes neglectui haberi Inflammatio debet, quod inflammatio omnibus modis sit avertenda avertenda quia haec tandem in sphacelum abit & mortem infert: venafectione. uquidem testantibus id passim observationibus, nullus facile iliacus absque sphacelatione intestinorum perit sive illa fuerit ex hernia, sive convolutione, & mutuo intestinorum ingressu subnata.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
