Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 297
Unproofread scanNot analysed yet
Ad hanc vero declinandam, praeter clysteres &externa emollientia, interneque data anodyna, quae dolores, spasmorum non modo, sed &insequentis inflammationis fabros egregie sedant &demulcent, venae sectio magnam vim habet; quam ipse etiam HIPPOCRATES ad febrem sedandam &impediendam loco citato commendat. Et CAELIVS AVRELIANVS quoque l. cit. phlebotomiam ad dolorem levandum magni facit. Uterque Auctor in cubitu eam instituendam esse monet. Nos in pede, in sexu praesertim sequiori, eEst vero sanguinis missio eo am utiliter celebravimus. magis utilis ac necessaria imo reiteranda, quo maior sanguinis abundantia in vasis deprehenditur. VII. Deinceps ad aestum febrilem &inflammationem reSi iam adfuerit, discutiprimendam, sicut nunquam non nitrum depuratum omnia enda. remediorum genera exsuperat, ita etiam in hoc morbo locum invenit commodissimum, si pro dosi VI. vel VIII. grana cum pulvêre Marchionis permixta, addita interdum quarta, pro dosi, camphorae grani parte, in decenti vehiTum quoque quam culo per intervalla porrigantur. utiliter pulvis nitrosus antispasmodicus in emulsione ex amygdalis dulcibus &amaris, semineque papaveris albi &aquis (Hoffim. Syst. T. IV. P. II.) Exterius aquis paregoricis composita, potest exhiberi.