Latin
CAVTELAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 298-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAVTELAE. Memori sane, circa hunc affectum, mente tenendum existimo, quod purgantia validiora alvum ducendi causa exhibere maximopere sit insecurum; dolorum enim pariter ac spasmorum augmentum, nec non symptomatum omnium exacerbationem nunquam non inferunt. Neque clysteres etiam ex valde calidis &carminativis concinnatos in usum trahere conducibile est; multo minus interne essentiae carminativae stomachales vel vina medicata porrigenda: quippe haec omnia eius sunt naturae, ut in colica quidem flatulenta, &quae a causa frigida, ut cum veteribus loquar, oritur, levamen afferre possint; minime autem ubi morbus est acutus &omnia in vehementi motu ac impetu constituta sunt.