# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 298-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAVTELAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/298-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/298-2

CAVTELAE. Memori sane, circa hunc affectum, mente tenendum existimo, quod purgantia validiora alvum ducendi causa exhibere maximopere sit insecurum; dolorum enim pariter ac spasmorum augmentum, nec non symptomatum omnium exacerbationem nunquam non inferunt. Neque clysteres etiam ex valde calidis & carminativis concinnatos in usum trahere conducibile est; multo minus interne essentiae carminativae stomachales vel vina medicata porrigenda: quippe haec omnia eius sunt naturae, ut in colica quidem flatulenta, & quae a causa frigida, ut cum veteribus loquar, oritur, levamen afferre possint; minime autem ubi morbus est acutus & omnia in vehementi motu ac impetu constituta sunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
