Latin
CONSPECTVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 3
Unproofread scanNot analysed yet
Verum extraordinarie quandoque sit, ut per alias vias plane insuetas, &in quibus paulo profundius vasa latitant, sanguis sese exoneret. Ita per minimum digitum sanguinem excretum vidit SALMVTHVS cent. Ill. obs. 36. it. HENR. AB HEER obs. 36. Ex genu &manu prosilientem sanguinem menstruum BARTHOLINVS observ. anat. cent. I. hist. 30. &ex mammis saltu eundem prodeuntem PANAROLLVS Pentec. IV. obs. 15. it. AMATVS cent. Il. obs. 24. ¢. VII. curat. 48. memorant: menstrui vero in viris per penem profluvii observationes, numero plures in STALPARTIO VAN DER WIEL cent. I. observ. 80. conspiciuntur. II. Sanguinis eruptiones per quam familiares solent esse iis, qui habitus corporis mollioris, spongiosioris, atque texturae tenerioris sunt, quorum vasa copioso sanguine &sero turgent, qui secundum veterum denominationem dicuntur sanguinei; his enim haemorrhagiae per omnem fere aetatem solennes esse solent. Qui vero sunt cholerici temperamenti, &vasa ampliora, strictioremque corporis habitum possident, per quorum vasa sanguis celerius fertur &circulatur; ii in juventutis annis haemoptysi maxime sunt obnoxii. Sanguineomelancholicis fluxus haemorrhoidum frequentior; &sanguineo-phlegmaticis feminis cruentus vomitus familiarior esse solet. §. III. Memoratu quoque dignum est, diversas excretionum sanguinearum species in diversis aetatibus contingere; quemadmodum id etiam jam olim recte notatum fuit ab HIPPOGRATE Sect. IIl. ophor. 27. 29. 30. Videlicet pueri &adolescentes sanguinis profluvium e naribus potissimum patiuntur: in juvenibus cruor exitum suum per pulmonum vasa magis molitur, unde haemoptysis &inde orta phthisis huic aetati familiarissima; in viris &qui in consistente aetate sunt constituti, sanguis per sedis venas, in decrepita autem aetate per vias urinarias plerumque exitum affectat.