# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 300

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAVTELAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/300
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/300

Cavendum vero, ne inflammatione iamiam praesente & viribus deiectis, hoc medicamento quis utatur, ne vulgus & adsistentes, si pereat aeger, ab hoc remedio quod ab omnibus fere suspectum habetur periisse sibi vane persuadeant. VI. Magna vero salutis & reconvalescentiae in miserando hoc malo spes in clysteribus est posita, modo illi convenienti tempore & quantitate applicentur. Hi enim si vehementi spasmo constricta sunt intestina crassa, fibras eorum crebriori in ectione relaxatas & flaccidas reddendo, inversionem peristaltici motus inhibent. Et praestat tantummodo aquam calidam cum syrupo dialtheae Fernelii permixtam non semel sed aliquoties, & si vires patiuntur, una die singulis bihoriis, & quidem primo statim die, ano infundere, ut stercora etiam liquidiora fiant. §. VII. Quoad prudentem topicorum usum, perplacet mihi CAELII AVRELIANI supra iamiam citatum a nobis monitum: qui a gravibus cataplasmatibus abstinendum esse docet, ne pondere & asperitate passio & dolores increscant. Saepe enim tanta est ventris inflatio & distensio, ut nec tactum cum manu paulo validiorem ferre aeger possit. §. VIII. Quandocunque alvus ob spasticas stricturas ita clausa est, ut nec syphonem multo minus follem admittere aut recipere possit, tunc praestat fotum temperate tamen calidum applicare & blandam ac successivam puri olei tepefacti iniectionem, subtili syphone tentare, quo tunicae intestini recti valde coarctati & spasmo constricti hac ratione i ar ratione emollitae, eo facilius postea, maiorem quantitatem humidorum per clysma in se recipere queant. IX. Declinante & remittente morbo, lavacra, quae etiam In declinasi vires ferunt pro circumstantiarum ratione primis morbi tione morbi, balnea.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
