# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 301

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAVTELAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/301
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/301

Faciunt diebus adhiberi possunt, convenientissima sunt. ad passionis solutionem & ad morbosas reliquias fibris relaxatis facilius expellendas; siquidem iis frequenter admodum & optimo consilio Mathodici in morborum declinatione utebantur, quemadmodum ex CAELIO AVRELIANO videri licet. Ad mitigandam dolorum saevitiam quae fere praeciIn dolorum savitia, opipuum tot gravium symptomatum & motus inversi periata. staltici causam praebet, minime est metuendus opiatorum usus, modo fiat statim in principio si vires adhuc integrae, si plethora praesens soluta, & nullum sphacelationis sub fuerit indicium. De quorum insigni usu egregia B. WEDELII observatio, quam in M. N. C. Dec. 1. un. 2. observat. 238. communicat, legi meretur. XI. Si hernia reSi causa iliaci mali est hernia cruralis, atque ob poni nequit, non sperandam intestini repositionem sphaceli & mortis incisio. periculum imminet, ultimum auxilium & spes salutis in incisione est, quae, si dextre a perito chirurgo adsistente docto Medico administretur, sine omni metu est & ex orci faucibus aegrotantem eripere potest. Talem sectionem non ita pridem in urbe celebri, in illustri semina ex iliaco affectu in summo vitae periculo versante, felicissime & salutifere summa chirurgi dexteritate celebratam esse intelleximus. Sed in eiusmodi casibus ut operatio mature & in tempore suscipiatur, ac antequam indicia praesentem sphacelum denuncient, valde necessarium est. XII. Plurimum etiam scire refert, malum iliacum ex eoNovi aliquot, rum esse numero, quae facile recidivant. qui secunda & tertia vice recurrente affectu demum extincti fuere, sed hi quod bene notandum hernia laboUt itaque corpus a periculi plenissima recidiva rarunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
