# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 302

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAVTELAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/302
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/302

vindicetur; opus est, ut sollicita nunquam non herniae habeatur ratio: quae haec est, ut beneficio subligaculi intus retineatur vel si id fieri non expedit, omni modo & cura a frigore defendatur, & inter cibos qui inflant, ut sunt fructus horei, pisa, olerum ceparumque species, rapae, maxime omnium vero quae adstringendi & siccandi facultate praeditae sunt, evitentur, quo alvus libera & mollis servetur. Cumque ex multiplici observatione mihi compertum sit, nihil praeter iram & purgantia acriora herniosas in iliacam passionem vel eius recidivam praecipitare posse, sedula utique opera danda est, ut haec ceu valde pernitiosa declinentur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
