# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 305

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/305
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/305

OBSERVATIO III. Honesta femina, uxor gravissimi in urbe consulis, cognatione mihi propinqua, annorum XL, in sterili vituvens coniugio, utpote cui nunquam fluxere menses, more circa femoris curvaturam, in regione inguinali longo abhinc tempore correpta; in vinea ex uvis nimium comestis, & sub coelo frigido ac humido refrigerata, per sentit mox tumorem duriorem, gravesque & acutos in eo dolores, qui noctu ingravescebant. In consilium accersitus cum iam per biduum nihil per alvum se deiecisse affirmaret; iprima statim cura fuit, ut alvus per clysteres iterata vice infusos aperiretur, & tam per externa atque interna remedia dolorum levamen afferretur. Secesserunt quidem excrementa sed non adeo sufficienti copia: perseverarunt tamen dolores qui abdomen occupabant & somnum pariter ac appetitum tollebant: nec quicquam fomentis cataplasmatibus balneisque proficientibus tumore duro & dolorifico permanente. Nil igitur aliud agendum duxi, quam ut inflammationi verendae perquam exitiosae occurrerem: quapropter venam in pede secandam curavi. Interne vero pulverem Marchionis leniter nitrosum ex aqua appropriata menthae videlicet & cerasorum Aestus quidem nigrorum parva & reiterata dosi obtuli. non adeo intensus erat, ructationes tamen singultuosae & Tertio ab invaad vomendum conamina permanserunt. sione die copiosae infestabant, praecedente anxietate, vomitiones & quidem materiae, tam subrufo colore quam spumescentia, liquidas quae alvo dejiciuntur feces referentis, conquerente etiam femina de malo odore. Eiusmodi vomitus per tres fere continuabant dies; quibus ingens corruptorum humorum illuvies fuit protrusa. Ego re paulo curatius pensitata, materiam stercoream non habendam esse, ut adstantes volebant, iudicavi, ob nimiam eiectorum quantitatem, quae in intestinis crassioribus non poterat (Hossm. Syst. T. IV. P. II.) terat colligi, cum liquidorum descensus, ob incarceratam Cum vero & ilei portionem prorsus esset interceptus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
