Latin
OBSERVATIO. VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 31
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT II. SANGVINIS FLVXV EX PVLMONIBVS. THESES PATHOLOGICAE. Lla haemorrhagia, qua sanguis floridus &spumans me-Haemoptysis quid. diante tussi ex pulmone fertur, recepto in scholis medicis nomine, origine Graeco, haemoptysis appellatur. Differt a spuNon omnis sanguinis e faucibus rejectio haemopty to cruento. seos nomine insigniri debet. Nam saepe e naribus in fauces &pulmones sanguis descendit, ac inde postea screatu grumosus per os rejicitur, praecedente in palato titillatione, in capite dolore, aut gravitate. Interdum quoque per acrem tenuem destillantem humorem, ab erosis &saucitatis faucium, vel etiam ipsius asperae arteriae interioribus ramulis, sputum sanguine, vel sanguinis striis imbutum, educitur, cum ipsa tussi; proprie tamen haemoptysis dici nequit, nisi sputiam eam vocare velimus. §. III. Neque etiam nostrae considerationis hic erit sputum Ab inducta per violenillud subcruentum, quod inflammatum in pleuritide vera tiam. pulmonem, circa quartum aut quintum utplurimum diem, sequitur; neque etiam illud quod a causa externa violenta, vulnere, contusione, vel graviori casu in pulmones subnasci consuescit, sed quod a causa intema excitatur, &a laesa vasculare pulmonum substantia oritur, sicque proprie &stricte haemorrhagia pulmonum dici potest. Pro differente vasorum pulmonalium laesione &ejus quoque causa, varie, tam ratione modi, quam periculi &curationis, hic se habet affectus.