# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 310

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/310
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/310

Sequenti ego die rursus vocatus sum, & tum dolores patiebatur prioribus longe acutiores & faeviora tormina, cum ingenti abdominis inflatione, umbilici retractione, extremorum frigore & continuo ad vomendum conatu. Tum mihi aperiebat, quod ex laborioso partu, ante multos iam annos, in inguine sinistro contraxerit tumorem, qui sine singulari sanitatis incommodo modo prodiret modo regrediretur; nunc vero longe maior & valde durus sine regressu persisteret. Et quoniam nobilissima patiens omnia quae ore assumserat vomitu reddebat, iliacum malum imminere non sine ratione iudicavi. Prima itaque & princeps, cum statum animadverterem plethoricum, fuit in tentio, inflammationem, qua nihil sane in hoc affectu est pernitiosius, avertere. Ad aliquot igitur uncias sanguinem e vena pedis detrahi iussi. Dein ad alvum ante omnia reserandam medendi consilium direxi: sed quoniam ob firmam clausuram, clysterem non admitteret, decrevi ut successive leni syphunculo aliquot unciae olei raparum & chamomillae cocti immitterentur, quo postea intestino recto relaxato, eo facilius clysteres infundi possint; quod etiam consecuti sumus, & duo applicati fuerunt, sed nihil educebant. Igitur quum praefatae afflictiones, vomitus, singultus, inquietudo, vigilia, anxietas cum extremorum frigore persisterent; visum mihi fuit, singulis bihoriis, clysterem ex sola ptisana, oleo olivarum & syrupo dialthea FERNELII infundere & ad potum aquam fontanam puram frigidam, aqua menthae correctam, cuius librae salis absynthii drachmam unam & succi citri unciam semis adieci, commendare: abdomine cum linimento ex axungia humana, camphora spermate ceti, & oleo hyoscyami quod constabat, calide inuncto. Post sex clysteres iniectos, flatus secesserunt copiosi: quibus continuatis, in balneum aquae dulcis aegram dimitti iubebam. Paulo post egressa, alvum intra horam ter deponebat. Continuatum fuit balneum, & interne infusum mannatum cum aqua foeniculi, addito cremore tartari & nitro antimoniato propinatum: ita ingens mucidae, crassae & liquidae biliosae materiae copia alvo fuit educta. Sequebatur hinc statim singulorum pathematum remissio, largusque sudor cum virium & pulsus augmento, quem promovere, exhibita mixtura sudorifera, ex tinctura antimonii, liquore anodyno minerali & spiritu tartari composita, studui. Sic permolesta haec affectio, Divinae benignitatis adjutorio feliciter fuit depulla. Epicrisis. Ex praefata historia id animadvertere licet, herniam, quanquam per longum tempus sine valetudinis incommodo geri possit, nunquam tamen tutam sed formidandam esse.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
