# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 313

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, POCRATES, CORNELIVS CELSVS & CAELIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/313
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/313

Ventri quoque applicare linimentum ex oleis expressis, atque interne, cum iusculo, oleum amygdalarum dulcium, addito pauxillo vini, praebere iussi: quae cura alternis vicibus aliquoties fuit repetita, adeo felici cum successu, ut brevi temporis progressu ingens copia fecum conglobatarum durissimarum & pituitae glutino. sae, quibus postea successerunt liquidiores, multis sedibus intra duos dies fuerit educta; quam excretionem, semel aperta alvo, seri lactis potu per vices sumto, in cuius mensura cremoris tartari uncia dimidia & mannae electae unciae tres solutae erant, promovendam decrevi: & ita per DEI gratiam a gravi malo aeger fuit liberatus. Epicrisis. A sola diutina fecum alvinarum retentione, iliacum morbum subnasci posse, praesenti edocemur historia; ex qua animadvertere etiam licet, tali in casu purgantibus praesertim validioribus intro sumtis nihil esse pernitiosius, utpote quae frustra plane dantur, cum sumpotius detrimento: nam dum fortiter stimulando intestina, materiam immobilem & feces aridas per inferiora movere & deturpare nequeunt, invertendo potius peristaltieum intestinalem motum, malum reddunt deterius, atque anxietates & vomitus augent. Balnea vero tempera(Hossm. Syst. T. IV. P. II. ) perata, dum externe, & clysteres interne, fibras tensas emolliunt, feces dissolvunt & colliquant, non omissis internis congruis laxantibus, convenientissimum praebent auxilium; quia ipsam causam & originem mali expugnandi efficaciam satis praestabilem possident.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
