Latin
OBSERVATIO VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 318
Unproofread scanNot analysed yet
Affectiones &symptomata acerbiora, quae intestini Symptomata ieiuni, ilei, coli, vel recti, ut apparct in haemorrhoidibus coecis, dolores comitantur vel subsequuntur, a spasmo partium nervosarum quam maxime oriuntur &,sunt sequentia: ON1 horror, tremor partium externarum, sudor frigidus, virium omnium prostratio, inquietudo, corporis iactatio, summa anxietas &interna angustia, singultus, vomitus, alvus constipata; tenesmus, urinae suppressio, spasmus vesicae. febris, pulsus contractus, spirandi difficultas, quandoque delirium &convulsiones epilepticae. VII. Sicut ratio formalis sive proxima causa omnis dolo Ratio formalis est vel ris est nimis vehemens tunicarum &partium nervosarum spasmus, vel distensio distractio atque expansio, vel earundem valinimia didior &spastica constrictio &coarctatio: ita etiam ab iisstensio. dem causis intestinorum proficiscitur dolor. Vel enim a flatibus retentis &occlusis, supra modum certi intestinorum tractus distenduntur &divelluntur, ut quasi continui solutionem moliantur; vel ab humore mordaci caustico intra intestina vel etiam in eorum substantia membranacea contento, spasmodica constrictione crispantur, coarctantur, cum valde molesta &sensibili passione: qua de causa etiam in scholis Medicis distinctio inter dolorem intestinorum, sive colicam flatulentam &spasmodicam, adhuc viget &locum obtinet. §. VIII. In dolore tenuium flatulento, mire abdomen in- Distinctio flatur &turget; &tanta saepius flatuum vis est, ut cutem colica statuita lenta.