# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 318

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/318
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/318

Affectiones & symptomata acerbiora, quae intestini Symptomata ieiuni, ilei, coli, vel recti, ut apparct in haemorrhoidibus coecis, dolores comitantur vel subsequuntur, a spasmo partium nervosarum quam maxime oriuntur &, sunt sequentia: ON1 horror, tremor partium externarum, sudor frigidus, virium omnium prostratio, inquietudo, corporis iactatio, summa anxietas & interna angustia, singultus, vomitus, alvus constipata; tenesmus, urinae suppressio, spasmus vesicae. febris, pulsus contractus, spirandi difficultas, quandoque delirium & convulsiones epilepticae. VII. Sicut ratio formalis sive proxima causa omnis dolo Ratio formalis est vel ris est nimis vehemens tunicarum & partium nervosarum spasmus, vel distensio distractio atque expansio, vel earundem valinimia didior & spastica constrictio & coarctatio: ita etiam ab iisstensio. dem causis intestinorum proficiscitur dolor. Vel enim a flatibus retentis & occlusis, supra modum certi intestinorum tractus distenduntur & divelluntur, ut quasi continui solutionem moliantur; vel ab humore mordaci caustico intra intestina vel etiam in eorum substantia membranacea contento, spasmodica constrictione crispantur, coarctantur, cum valde molesta & sensibili passione: qua de causa etiam in scholis Medicis distinctio inter dolorem intestinorum, sive colicam flatulentam & spasmodicam, adhuc viget & locum obtinet. §. VIII. In dolore tenuium flatulento, mire abdomen in- Distinctio flatur & turget; & tanta saepius flatuum vis est, ut cutem colica statuita lenta.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
